- SACRIVAE Arbores in Concilio Autisiodor
- SACRIVAE Arbores in Concilio Autisiodorcan. 3. eaedem cum Arboribus consecratis. quarum mentio est in Concilio Nannetensi can. 20. dictae sunt, quas ut sacras colebant pagani: cuiusmodi idoloatras ξυλολάτρας vocat Nicetas Paphlago in Encomio S. Hyacinthi. Vetus superstitio: quantô enim cultu prisci Galli quercum inprimis coluerint, docetinter alios Plin. l. 16. c. 34. et videre est supra, ubi de Druidibus. Imo post Christi fidem per Orbem longe late que propagatam, arborum tamen et lucorum cultum eousque, in Africa, Germania, Italia, Gallia aliisque provinciis invaluisse. ac viguisse legimus, apud Augustin. Sermone 215. et 261. de Tempore. Gregorium M. l. 7. Indict. 1. Ep. 5. et 20. Gregorium Turonensm Hist. l. 2. c. 10. Alios; ut in eo evellendo Christiani Principes magnopere desudaverint. Vide supra in voce Arbor. Uti autem Sacrivae hae arhores dictae, sic Sacrivus maialis occurrit in L. Sal. tit. 2. §. 14. cuiusmodi pecora, ad Monasteria aut Ecclesias pertinentia, Votiva pecora dicuntur Gregorio eidem de Mirac. l. 2. c. 3. Sic Pcri sacres Plauto Menschm. Actu. 2. sc 2. dicuntur, ad sacrificium idonei etc. Vide Chabotium ad Horatium l. 3. Carm. Od. 23. v. 9. ubi huiusmodi porca his verbis describitur,Nam quae nivali pascitur AlgidoDevota, quercus inter et iliccs:Aut crescit Albanis in hortsVictima Pontficum securesCervice tinget.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.